|
‘Cum e Graecia in Italiam rediremus et Brundisium
iremus egressique e naui in terram in portu illo inclito
spatiaremur,
quem Q. Ennius remotiore paulum, sed admodum scito
uocabulo “praepetem” appellauit, fasces librorum
uenalium expositos uidimus. Atque ego auide statim pergo
ad libros. Erant autem isti omne libri Greci miraculorum
fabularumque pleni, res inauditae, incredulae, scriptores
ueteres non paruae auctoritatis: Aristeas Proconnesius et
Isogonus Nicaeensis et Ctesias
et
Onesicritus et Polystephanus et Hegesias; ipsa autem
uolumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque
taetro erant. Accessi tamen percontatusque pretium sum et
adductus mira atque insperata uilitate libros plurimos
aere pauco emo eosque omnis duabus proximis noctibus
cursim transeo; atque in legendo carpsi exinde quaedam et
notaui mirabilia
et
scriptoribus fere nostris intemptata eaque his
commentariis aspersi, ut, qui eos lectitabit, is ne rudis
omnino et
a)nh/kooj
inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur.’
Aulo
Gellio, Noctes
Atticae IX, iv, 1-5 |